monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20 > sectio 8 > 32 > sectio 9 > sectio 6 > bnf13013.82 > sectio 3 > sectio 10 > 3 > bavPal.lat.1554.130 > 8 > sectio 7 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 4, 5
Producuntur tantum cum tetrasyllaba ex se reddunt, ut adiicio, obiicio, iniicio, subiicio. Item producuntur quae per prae et per quae in primis syllabis scribuntur; breviantur vero precium, precor, premo, prehendo, queror, hoc est, querelam depono, et quae ex his per derivationem, vel declinationem, vel compositionem, fieri possunt; et que coniunctio; item contra, breviantur ex iisdem praepositionibus in compositione, ut dehinc, profectus, professus, profusus, profatus, proavus, pronepos, et caetera. Sunt item aliquanta verba quae primas syllabas temporum ratione permutant, quae subter collecta in omni praeterito perfecto, et vel in omni praeterito plusquamperfecto, vel in uno futuro modi tantum coniunctivi producuntur, caeteris autem modis et temporibus breviantur, ut sunt haec, lego, legi, cum legero; faveo, favi, cum favero; venio, veni, cum venero; fugio, fugi, cum fugero; facio, feci, cum fecero; sedeo, sedi, cum sedero; fodio, fodi, cum fodero; video, vidi, cum videro; voveo, vovi, cum vovero; iuvo, iuvi, cum iuvero; ago, egi, cum egero; emo, emi, cum emero; lavo, lavi, cum lavero; odio, odi, cum odero; sero, sevi, cum severo; sino, sivi, cum sivero; caveo, cavi, cum cavero.